- HELEPOLIS
- HELEPOLISvox Graeca παρὰ τὸ ἑλεῖν τᾶς πόλεις, i. e. a. capiendo urbes, machinam militarem ingentis molis significat, quâ loco arietum iam crebritate suâ despectorum, Demetrius Antigoni fil. feliciter usus, Rhodo aliisqueve urbibus eius operâ expugnatis, Poliorcetes appellatus est, i. e. Urbium expugnator. Exstructa erat hoc modo: Testudo compaginabatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisqueve clavis aptata et contegebatur coriis bubulis, virgarumqueve recenti textura, atque limo eius suprema ad spergebantur, ut flammeos detrectaret et missiles casus. Conserebantur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae ponderibus ferreis graves, qualia nobis Pictores ostendunt fulmina vel Fictores, ut, quidquid petiisset, aculeis exsertis abrumperet. Hanc ita validam molem, rotis et funibus regens numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum parti viribus admovebat concitis: et nisi desuper propugnantium valebant vires, collisis parietibus aditus patefaciebat ingentes, Amm Marcell. l. 23. c. 3. In Argivae urbis oppugnatione, cum Demetrii milites, ob immensam ponderis gravitatem, muris eam applicare non poslent, accersitus Herodorus Megarensis, qui tubis simul duabus adeo violenter uti solebat, ut quam latissime exaudiretur, sono illarum torpentes excitavit, ut velut adiuti, praeter omnem spem, machinam, quam prius nullâ ratione admovere poterant, urbi facile admoverint, eamqueve expugnaverint. Vide Leon. Tho. l. 3. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.